| His rebus gestis Caesar postero die ex omnibus | 41.1.1 |
| praesidiis cohortes eduxit atque omnes suas copias | |
| in campo instruxit. Scipio suis male acceptis occisis | |
| convulneratisque intra suas continere se munitiones | |
| coepit. Caesar instructa acie secundum infimas iugi | 2.1 |
| radices propius munitiones leniter accessit. iamque mi- | |
| nus mille passus ab oppido Uzitta quod Scipio tenebat | |
| aberant legiones Iulianae, cum Scipio veritus ne op- | |
| pidum amitteret, unde aquari reliquisque rebus suble- | 5 |
| vari eius exercitus consuerat, eductis omnibus copiis | |
| quadruplici acie instructa, ex instituto suo prima | |
| equestri turmatim derecta elephantisque turritis inter- | |
| positis armatisque, suppetias ire contendit. quod ubi | 3.1 |
| Caesar animadvertit, arbitratus Scipionem ad dimi- | |
| candum paratum ad se certo animo venire, in eo loco | |
| quo paulo ante commemoravi, ante oppidum consti- | |
| tit suamque aciem mediam eo oppido texit, dextrum | 5 |
| sinistrumque cornu, ubi elephanti erant, in conspectu | |
| patenti adversariorum constituit. |