| Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro | 45.1.1 |
| suo beneficio sine dubio ab his gratias sibi actum iri, | |
| potestatem iis dicundi fecit. ex eis centurio legio- | 2.1 |
| nis xiv 'pro tuo' inquit 'summo beneficio Scipio, tibi | |
| gratias ago—non enim imperatorem te appello—, | |
| quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto | |
| polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei sum- | 5 |
| mum scelus adiungeretur. egone contra Caesarem im- | 3.1 |
| peratorem meum apud quem ordinem duxi, eiusque | |
| exercitum pro cuius dignitate victoriaque amplius† | |
| xxxvi annos depugnavi, adversus armatusque consi- | |
| stam? neque ego istud facturus sum et te magnopere | 4.1 |
| ut de negotio desistas adhortor. contra cuius enim | |
| copias contendas, si minus antea expertus es, licet | |
| nunc cognoscas. elige ex tuis cohortem unam quam | 5.1 |
| putas esse firmissimam, et constitue contra me; ego | |
| autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua te- | |
| nes potestate, non amplius x sumam. tunc ex virtute | |
| nostra intelleges, quid ex tuis copiis sperare debeas.' | 5 |