| Postquam haec centurio praesenti animo adver- | 46.1.1 |
| sus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio at- | |
| que animi dolore incensus annuit centurionibus quid | |
| fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit | |
| reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni. 'ab- | 2.1 |
| ducite istos' inquit 'nefario scelere contaminatos et | |
| caede civium saginatos.' sic extra vallum deducti | |
| sunt et cruciabiliter interfecti. tirones autem iubet | 3.1 |
| inter legiones dispertiri et Cominium cum Ticida in | |
| conspectum suum prohibet adduci. qua ex re Caesar | 4.1 |
| commotus eos quos in stationibus cum longis navibus | |
| apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat, | |
| ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, | |
| ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab | 5 |
| exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum | |
| curavit. |