| Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit | 47.1.1 |
| incredibilis auditu. namque vergiliarum signo con- | |
| fecto circiter vigilia secunda noctis nimbus cum saxea | |
| grandine subito est exortus ingens. ad hoc autem in- | 2.1 |
| commodum accesserat quod Caesar non more superi- | |
| orum temporum in hibernis exercitum continebat, sed | |
| in tertio quartoque die procedendo propiusque hostem | |
| accedendo castra communibat, opereque faciendo mi- | 5 |
| lites se circumspiciendi non habebant facultatem. prae- | 3.1 |
| terea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter | |
| ipsum militem et arma nec vas nec mancipium neque | |
| ullam rem quae usu militi esse consuevit in naves im- | |
| poni pateretur. in Africa autem non modo sibi quic- | 4.1 |
| quam non adquisierant aut paraverant, sed etiam prop- | |
| ter annonae caritatem ante parta consumpserant. qui- | 5.1 |
| bus rebus attenuati oppido perquam pauci sub pelli- | |
| bus adquiescebant; reliqui ex vestimentis tentoriolis | |
| factis atque harundinibus storiisque contextis permane- | |
| bant. itaque subito imbre grandineque consecuta gra- | 6.1 |
| vatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiec- | |
| tisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae | |
| ad victum pertinent omnibus corruptis per castra pas- | |
| sim vagabantur scutisque capita contegebant. eadem | 5 |
| nocte v legionis pilorum acumina sua sponte arserunt. |