| Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis | 48.1.1 |
| certior factus evocatusque ab eodem litteris praefecto | |
| Saburra cum parte exercitus contra Sittium relicto, ut | |
| secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitu Sci- | |
| pionis ac terrorem Caesaris, cum tribus legionibus | 5 |
| equitibusque frenatis dccc, Numidis sine frenis pe- | |
| ditibusque levis armaturae grandi numero, elephantis | |
| xxx egressus e regno ad Scipionem est profectus. | |
| postquam ad eum pervenit, castris regiis seorsum | 2.1 |
| positis cum eis copiis quas commemoravi haud ita | |
| longe ab Scipione consedit.—erat in castris Caesaris | 3.1 |
| superiore tempore magnus terror, et exspectatione | |
| copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore | |
| animo ante adventum Iubae commovebatur. postquam | |
| vero castra castris contulit, despectis eius copiis om- | 5 |
| nem timorem deponit. ita quam antea absens habuerat | |
| auctoritatem, eam omnem praesens dimiserat.—quo | 4.1 |
| facto cuivis facile fuit intellectu Scipioni additum | |
| animum fiduciamque regis adventu. nam postero die | 5.1 |
| universas suas regisque copias cum elephantis lx pro- | |
| ductas in aciem quam speciosissime potuit instruxit | |
| ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud | |
| ita diu commoratus se recepit in castra. | 5 |