| Itaque castra cum movere vellet, subito ex op- | 6.1.1 |
| pido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno | |
| tempore eis casu succurrit qui erat missus a Iuba ad | |
| stipendium accipiendum, castraque unde Caesar egres- | |
| sus et iter facere coeperat, occupant et eius agmen | 5 |
| extremum insequi coeperunt. quae res cum animad- | 2.1 |
| versa esset, subito legionarii consistunt, et equites | |
| quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitu- | |
| dinem audacissime concurrunt. accidit res incredibi- | 3.1 |
| lis, ut equites minus xxx Galli Maurorum equitum ii | |
| milia loco pellerent fugarentque in oppidum. postquam | 4.1 |
| repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter | |
| constitutum ire contendit. quod cum saepius facerent et | 5.1 |
| modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppi- | |
| dum repellerentur, cohortibus paucis, ex veteranis quas | |
| secum habebat, in extremo agmine conlocatis et parte | |
| equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit. ita | 6.1 |
| quanto longius ab oppido discedebatur, tanto tardiores | |
| ad insequendum erant Numidae. interim in itinere ex | 7.1 |
| oppidis et castellis legationes venire et pollicere fru- | |
| mentum paratosque esse quae imperasset facere. Ita- | |
| que eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam. |