| Kal. Ianuariis inde movit et pervenit ad oppidum | 7.1.1 |
| Leptim liberam civitatem et immunem. legati ex op- | |
| pido obviam veniunt, libenter se omnia facturos quae | |
| vellet pollicentur. itaque centurionibus ad portas op- | 2.1 |
| pidi et custodiis impositis, nequis miles in oppidum | |
| introiret aut iniuriam faceret cuipiam incolae, non | |
| longe ab oppido secundum litus facit castra. eodem- | 3.1 |
| que naves onerariae et longae nonnullae casu advene- | |
| runt; reliquae, ut est ei nuntiatum, incertae locorum | |
| Uticam versus petere visae sunt. interim Caesar a mari | 4.1 |
| non digredi neque mediterranea petere propter navium | |
| errorem equitatumque in navibus omnem continere, ut | |
| arbitror ne agri vastarentur; aquam in naves iubet | |
| comportari. remiges interim qui aquatum e navibus | 5.1 |
| exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Cae- | |
| sarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, nonnul- | |
| los interfecerunt. latent enim in insidiis cum equis in- | 6.1 |
| ter convalles et subito existunt, non ut in campo com- | |
| minus depugnent, <sed * * * * * >. |