| Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris | 8.1.1 |
| et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxi- | |
| lia commeatus frumentum, simulatque litteras legis- | |
| sent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus | |
| longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum | 5 |
| commeatum arcessendum mittit. interim * * * * cum x na- | 2.1 |
| vibus longis ad reliquas naves onerarias conquirendas | |
| quae deerrassent, et simul mare tuendum ab hostibus | |
| iubet proficisci. item C. Sallustium Crispum praetorem | 3.1 |
| ad Cercinam insulam versus quam adversarii tenebant, | |
| cum parte navium ire iubet, quod ibi magnum nume- | |
| rum frumenti esse audiebat. haec ita imperabat uni- | 4.1 |
| cuique, ita praecipiebat ut si fieri posset necne, locum | |
| excusatio nullum haberet nec moram tergiversatio. ipse | 5.1 |
| interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus | |
| Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, | |
| mirari—regium enim equitatum Scipio ex provincia | |
| Africa alebat—tanta homines esse dementia ut malint | 5 |
| regis esse vectigales quam cum civibus in patria in | |
| suis fortunis esse incolumes. |