| Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo | 56.1.1 |
| ut telum ex oppido adigi non posset, castra munit, bal- | |
| listis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum | |
| contra oppidum conlocatis defensores muri deterrere | |
| non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus | 5 |
| castris deducit. qua facultate oblata inlustriores notis- | 2.1 |
| simique conspectum amicorum propinquorumque ef- | |
| flagitabant atque inter se conloquebantur. quae res | 3.1 |
| quid utilitatis haberet, Caesarem non fallebat. namque | |
| Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque prae- | |
| fecti quorum patres cum Mario ante meruerant eius- | |
| que beneficio agris finibusque donati post Sullae vic- | 5 |
| toriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, oc- | |
| casione capta nocte iam luminibus accensis cum equis | |
| calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesaris | |
| castra quae erant in campo proxime locum Uzittae | |
| locata. | 10 |