| Quod postquam Scipio quique cum eo erant co- | 57.1.1 |
| gnoverunt, cum commoti ex tali incommodo essent, | |
| fere per id tempus M. Aquinium cum C. Saserna con- | |
| loquentem viderunt. Scipio mittit ad Aquinium, nihil | 2.1 |
| adtinere eum cum adversariis conloqui. cum nihilo | |
| minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret. | |
| sed †restare, ut reliqua quae sibi vellet perageret, | |
| viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret | 5 |
| audiente Saserna 'vetat te rex conloqui'. quo nuntio | 3.1 |
| perterritus discessit et dicto audiens fuit regi. usu ve- | |
| nisse hoc civi Romano et ei qui ab populo Romano | |
| honores accepisset, incolumi patria fortunisque omni- | |
| bus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut | 5 |
| Scipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem par- | |
| tis civibus incolumem reverti malle! atque etiam et | 4.1 |
| superbius Iubae factum non in M. Aquinium hominem | |
| novum parvumque senatorem, sed in Scipionem ho- | |
| minem illa familia dignitate honoribus praestantem. | |
| namque cum Scipio sagulo purpureo ante regis adven- | 5.1 |
| tum uti solitus esset, dicitur Iuba cum eo egisse, non | |
| oportere illum eodem vestitu atque ipse uteretur. ita- | 6.1 |
| que factum est ut Scipio ad album sese vestitum trans- | |
| ferret et Iubae homini superbissimo ineptissimoque ob- | |
| temperaret. |