| Postero die universas omnium copias de castris | 58.1.1 |
| omnibus educunt et supercilium quoddam excelsum | |
| nacti non longe a Caesaris castris aciem constituunt | |
| atque ibi consistunt. Caesar item producit copias ce- | 2.1 |
| leriterque iis instructis ante suas munitiones quae erant | |
| in campo consistit, sine dubio existimans ultro adver- | |
| sarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent | |
| praediti promptiusque prosiluissent, acie secum con- | 5 |
| cursuros propiusque se accessuros. equo circumvectus | 3.1 |
| legionesque cohortatus signo dato accessum hostium | |
| aucupabatur. ipse enim a suis munitionibus longius | 4.1 |
| non sine ratione <non> procedebat, quod in oppido | |
| Uzittae quod Scipio tenebat, hostium erant cohortes | |
| armatae; eidem autem oppido ad dextrum latus eius | |
| cornu erat oppositum, verebaturque ne si praetergres- | 5 |
| sus esset, ex oppido eruptione facta ab latere eum | |
| adorti conciderent. praeterea haec quoque eum causa | 5.1 |
| tardavit, quod erat locus quidam perimpeditus ante | |
| aciem Scipionis quem suis impedimento ad ultro oc- | |
| currendum fore existimabat. |