| Non arbitror esse praetermittendum quemadmo- | 59.1.1 |
| dum exercitus utriusque fuerint in aciem instructi. Sci- | |
| pio hoc modo aciem derexit: conlocarat in fronte suas | 2.1 |
| et Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsi- | |
| diaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos | |
| ut procul simplex esse acies media ab legionariis mi- | |
| litibus videretur [in cornibus autem duplex esse existi- | 5 |
| mabatur]. elephantos dextro sinistroque cornu conlo- | 3.1 |
| caverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post | |
| autem elephantos armaturas leves Numidasque auxi- | |
| liares substituerat. equitatum frenatum universum in | 4.1 |
| suo dextro cornu disposuerat: sinistrum enim cornu | |
| oppido Uzitta claudebatur, neque erat spatium equitatus | |
| explicandi. praeterea Numidas levisque armaturae in- | 5.1 |
| finitam multitudinem ad dextram partem suae aciei | |
| opposuerat fere interiecto non minus mille passum | |
| spatio et ad collis radices magis adpulerat longius- | |
| que ab adversariorum suisque copiis promovebat, id | 5 |
| hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, | |
| initio certaminis paulo longius eius equitatus circum- | |
| vectus ex improviso clauderet multitudine sua exer- | |
| citum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret. | |
| haec fuit ratio Scipionis eo die proeliandi. | 10 |