| Caesaris autem acies hoc modo fuit conlocata: | 60.1.1 |
| ut ab sinistro eius cornu ordiar et ad dextrum perve- | |
| niam, habuit legionem x et viiii in sinistro cornu, | |
| xxv xxviii xiii xiv xxviiii xxvi in media acie. ipsum | 2.1 |
| autem dextrum cornu * * * * in secunda autem acie | |
| veteranarum legionum partem cohortium conlocave- | |
| rat, praeterea ex tironum adiecerat paucas. tertiam | 3.1 |
| autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat et | |
| usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et | |
| ita conlocaverat uti sinistrum suum cornu <esset> tri- | |
| plex. id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus | 4.1 |
| munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus | |
| hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eo- | |
| demque suum omnem equitatum contulerat, et quod ei | |
| parum confidebat, praesidio his equitibus legionem v | 5 |
| praemiserat levemque armaturam inter equites inter- | |
| posuerat. sagittarios varie passimque locis certis ma- | 5.1 |
| ximeque in cornibus conlocaverat. |