| Sic utrorumque excercitus instructi non plus pas- | 61.1.1 |
| sum ccc interiecto spatio, quod forsitan ante id tempus | |
| acciderit numquam quin dimicaretur, a mane usque | |
| ad horam x die perstiterunt. itemque Caesar dum | 2.1 |
| exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, su- | |
| bito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulo- | |
| rumque sine frenis ad dextram partem se movere pro- | |
| piusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre | 5 |
| coepit, frenatus autem Labieni eques in loco perma- | |
| nere legionesque distinere: cum subito pars equitatus | 3.1 |
| Caesaris cum levi armatura contra Gaetulos iniussu | |
| ac temere longius progressi paludemque transgressi | |
| multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt | |
| levique armatura deserta pulsi convulneratique uno | 5 |
| equite amisso, multis equis sauciis, levis armaturae | |
| xxvii occisis ad suos refugerunt. quo secundo equestri | 4.1 |
| proelio facto Scipio laetus in castra nocte copias re- | |
| duxit. quod proprium gaudium bellantibus Fortuna | 5.1 |
| tribuere non decrevit. namque postero die Caesar cum | |
| partem equitatus sui frumentandi gratia Leptim misis- | |
| set, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulos- | |
| que ex improviso adorti circiter centum partim occi- | 5 |
| derunt, partim vivorum potiti sunt. Caesar interim co- | 6.1 |
| tidie legiones in campum deducere atque opus facere | |
| vallumque et fossam per medium campum ducere ad- | |
| versariorumque excursionibus [iter] officere non inter- | |
| mittit. Scipio item munitiones contra facere et ne iugo | 7.1 |
| a Caesare excluderetur adproperare, ita ut duces utri- | 8.1 |
| que et in operibus occupati essent, et nihilo minus | |
| equestribus proeliis inter se cotidie dimicabant. |