| Interim Varus classem quam antea Uticae hie- | 62.1.1 |
| mis gratia subduxerat, cognito legionis x et viiii ex | |
| Sicilia adventu celeriter deducit ibique Gaetulis remi- | |
| gibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Utica | |
| progressus Hadrumetum cum lv navibus pervenit. | 5 |
| cuius adventus inscius Caesar Lucium Cispium cum | 2.1 |
| classe xxvii navium ad Thapsum versus in stationem | |
| praesidii gratia commeatus sui mittit itemque Quintum | |
| Aquilam cum xiii navibus longis Hadrumetum eadem | |
| de causa praemittit. Cispius quo erat missus celeriter | 3.1 |
| pervenit, Aquila tempestate iactatus promunturium su- | |
| perare non potuit atque angulum quendam tutum a | |
| tempestate nactus cum classe se longius a prospectu | |
| removit. reliqua classis in salo ad Leptim egressis re- | 4.1 |
| migibus passimque in litore vagantibus, partim in op- | |
| pidum victus sui mercandi gratia progressis vacua a | |
| defensoribus stabat. quibus rebus Varus ex perfugis | 5.1 |
| cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto | |
| ex cothone egressus primo mane Leptim cum uni- | |
| versa classe vectus naves onerarias quae longius a | |
| portu in salo stabant vacuas a defensoribus incendit | 5 |
| et penteres duas nullo repugnante cepit. |