| Caesar interim quoniam inopia frumenti preme- | 67.1.1 |
| batur, copias omnes in castra conducit atque praesidio | |
| Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque | |
| classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum | |
| mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis vi- | 5 |
| gilia acie instructa impedimentis in sinistra parte con- | |
| locatis ex eo loco proficiscitur et pervenit ad oppidum | |
| Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum sum- | |
| maque vi per ipsos oppidanos erat defensum. ibi in | 2.1 |
| campo castris unis positis ipse frumentatum circum | |
| villas cum parte exercitus profectus magno invento | |
| hordei olei vini fici numero, pauco tritici, atque re- | |
| creato exercitu redit in castra. Scipio interim cognito | 3.1 |
| Caesaris discessu cum universis copiis per iugum Cae- | |
| sarem subsequi coepit atque ab eius castris milia pas- | |
| suum vi longe trinis castris dispertitis copiis consedit. |