| Oppidum erat Zeta quod aberat a Scipione milia | 68.1.1 |
| passuum x, ad eius regionem et partem castrorum con- | |
| locatum, a Caesare autem diversum ac remotum, quod | |
| erat ab eo longe milia passuum xviii. huc Scipio le- | |
| giones duas frumentandi gratia misit. quod postquam | 2.1 |
| Caesar ex perfuga cognovit, castris ex campo in col- | |
| lem ac tutiora loca conlatis atque ibi praesidio relicto | |
| ipse quarta vigilia egressus praeter hostium castra | |
| proficiscitur cum copiis et oppidum potitur. legiones | 3.1 |
| Scipionis comperit longius in agris frumentari, et cum | |
| eo contendere conaretur, animadvertit copias hostium | |
| his legionibus occurrere suppetias. quae res eius im- | |
| petum retardavit. itaque capto C. †biocio Regino | 4.1 |
| equite Romano Scipionis familiarissimo qui ei oppido | |
| praeerat, et P. Atrio equite Romano de conventu Uti- | |
| censi, et camelis xxii regis abductis, praesidio ibi cum | |
| Oppio legato relicto ipse se recipere coepit ad castra. | 5 |