| Cum iam non longe a castris Scipionis abesset, | 69.1.1 |
| quae eum necesse erat praetergredi, Labienus Afranius- | |
| que cum omni equitatu levique armatura ex insidiis | |
| adorti agmini eius extremo se offerunt atque ex colli- | |
| bus proximis exsistunt. quod postquam Caesar ani- | 2.1 |
| mum advertit, equitibus suis hostium vi oppositis sar- | |
| cinas legionarios in acervum iubet comportare atque | |
| celeriter signa hostibus inferre. quod postquam coep- | 3.1 |
| tum est fieri, primo impetu legionum equitatus et | |
| levis armatura hostium nullo negotio loco pulsa et | |
| deiecta est de colle. cum iam Caesar existimasset ho- | 4.1 |
| stes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et | |
| iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex | |
| proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua | |
| ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Nu- | 5 |
| midae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, | |
| qui inter equites pugnabant et una pariterque cum | |
| equitibus accurrere et refugere consueverant. cum hoc | 5.1 |
| saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequeren- | |
| tur, refugerent instantes, propius non accederent et sin- | |
| gulari genere pugnae uterentur eosque iaculis convul- | |
| nerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil | 5 |
| aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco po- | |
| nere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, | |
| qui a quarta vigilia usque ad horam x diei nihil gustas- | |
| set, ac iumenta siti perirent. |