| Caesar contra eiusmodi hostium genera copias | 71.1.1 |
| suas non ut imperator exercitum veteranum victorem- | |
| que maximis rebus gestis, sed ut lanista tirones gla- | |
| diatores condocefacere: quot pedes se reciperent ab | |
| hoste et quemadmodum obversi adversariis et in quan- | 5 |
| tulo spatio resisterent, modo procurrerent modo rece- | |
| derent comminarenturque impetum, ac prope quo loco | |
| et quemadmodum tela mitterent praecipere. mirifice | 2.1 |
| enim hostium levis armatura anxium exercitum no- | |
| strum atque sollicitum habebat, quia et equites deter- | |
| rebat proelium inire propter equorum interitum, quod | |
| eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defa- | 5 |
| tigabat propter velocitatem: gravis enim armaturae | |
| miles simulatque ab iis insectatus constiterat in eos- | |
| que impetum fecerat, illi veloci cursu periculum facile | |
| vitabant. |