| Quibus ex rebus Caesar vehementer commove- | 72.1.1 |
| batur, quod quotienscumque proelium erat commissum, | |
| equitatu suo sine legionario milite hostium equitatui | |
| levique armaturae eorum nullo modo par esse pote- | |
| rat. sollicitabatur autem his rebus, quod nondum le- | 2.1 |
| giones hostium cognoverat, et quonam modo sustinere | |
| se posset ab eorum equitatu levique armatura, quae | |
| erant mirifica, si legiones quoque accessissent. acce- | 3.1 |
| debat etiam haec causa quod elephantorum magni- | |
| tudo multitudoque militum animos detinebat in ter- | |
| rore. cui uni rei tamen invenerat remedium. namque | 4.1 |
| elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et mi- | |
| les nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, | |
| et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, | |
| ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars | 5 |
| corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo | |
| tela conicerentur; praeterea ut iumenta bestiarum odo- | |
| rem stridorem speciem consuetudine capta earum non | |
| reformidarent. quibus ex rebus largiter erat consecu- | 5.1 |
| tus. nam et milites bestias manibus pertractabant ea- | |
| rumque tarditatem cognoscebant, equitesque in eos pila | |
| praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos | |
| patientia bestiarum adduxerat. | 5 |