| Ob has causas quas supra commemoravi solli- | 73.1.1 |
| citabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus | |
| et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque ex- | |
| cesserat. neque mirum: copias enim habebat in Gallia | 2.1 |
| bellare consuetas locis campestribus et contra Gallos | |
| homines apertos minimeque insidiosos, qui per virtu- | |
| tem, non per dolum dimicare consuerunt; tum autem | |
| erat ei laborandum ut consuefaceret milites hostium | 5 |
| dolos insidias artificia cognoscere, et quid sequi, quid | |
| vitare conveniret. itaque quo haec celerius concipe- | 3.1 |
| rent, dabat operam ut legiones non in uno loco conti- | |
| neret, sed per causam frumentandi huc atque illuc | |
| rapsaret, ideo quod hostium copias ab se suisque ve- | |
| stigium non discessuras existimabat. atque post diem | 4.1 |
| tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxe- | |
| rat, propter hostium castra praetergressus aequo loco | |
| invitat ad dimicandum. postquam eos abhorrere videt, | |
| reducit sub vesperum legiones in castra. | 5 |