| Legati interim ex oppido Vaga quod finitimum | 74.1.1 |
| fuit Zetae, cuius Caesarem potitum esse demonstravi- | |
| mus, veniunt. petunt obsecrant ut sibi praesidium mit- | |
| tat: se res complures quae utiles bello sint administra- | |
| turos. per id tempus †deorum voluntate studioque | 2.1 |
| erga Caesarem transfuga suos cives facit certiores Iu- | |
| bam regem celeriter cum copiis suis, antequam Cae- | |
| saris praesidium eo perveniret, ad oppidum adcucur- | |
| risse atque advenientem multitudine circumdata eo po- | 5 |
| titum omnibusque eius oppidi incolis ad unum inter- | |
| fectis dedisse oppidum diripiendum delendumque mi- | |
| litibus. |