| Caesar interim lustrato exercitu a. d. xii Kal. | 75.1.1 |
| April. postero die productis universis copiis proces- | |
| sus ab suis castris milia passuum v, a Scipionis cir- | |
| citer duum milium interiecto spatio, in acie constitit. | |
| postquam satis diu adversarios ab se ad dimicandum | 2.1 |
| invitatos supersedere pugnae animadvertit, reducit co- | |
| pias posteroque die castra movet atque iter ad oppi- | |
| dum Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat prae- | |
| sidium frumentumque comportaverat, ire contendit. | 5 |
| quod ubi Labienus animadvertit, cum equitatu levique | 3.1 |
| armatura agmen eius extremum carpere coepit atque | |
| ita lixarum mercatorumque qui plostris merces por- | |
| tabant, sarcinis interceptis addito animo propius auda- | |
| ciusque accedit ad legiones, quod existimabat milites | 5 |
| sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non | |
| posse. quae res Caesarem non fefellerat: namque ex- | 4.1 |
| peditos ex singulis legionibus trecenos milites esse ius- | |
| serat. itaque eos in equitatum Labieni immissos tur- | |
| mis suorum suppetias mittit. tum Labienus conversis | 5.1 |
| equis signorum conspectu perterritus turpissime fu- | |
| gere contendit. multis eius occisis, compluribus vul- | 6.1 |
| neratis milites legionarii ad sua se recipiunt signa | |
| atque iter inceptum ire coeperunt. Labienus per iugum | |
| summum collis dextrorsus procul subsequi non destitit. |