| Postquam Caesar ad oppidum Sassuram venit, | 76.1.1 |
| inspectantibus adversariis interfecto praesidio Scipio- | |
| nis, cum suis auxilium ferre non auderent, fortiter re- | |
| pugnante P. Cornelio evocato Scipionis qui ibi prae- | |
| erat atque a multitudine circumvento interfectoque op- | 5 |
| pido potitur atque ibi frumento exercitui dato postero | |
| die ad oppidum Thysdram pervenit. in quo Considius | |
| per id tempus fuerat cum grandi praesidio cohorteque | |
| sua gladiatorum. Caesar oppidi natura perspecta | 2.1 |
| aquae inopia ab oppugnatione eius deterritus protinus | |
| profectus circiter milia passuum iiii ad aquam facit | |
| castra atque inde quarta vigilia egressus redit rursus | |
| ad ea castra quae ad Aggar habuerat. idem facit Sci- | 5 |
| pio atque in antiqua castra copias reducit. |