| Thabenenses interim qui sub dicione et potestate | 77.1.1 |
| Iubae esse consuessent in extrema eius regni regione | |
| maritima locati, interfecto regio praesidio legatos ad | |
| Caesarem mittunt, rem a se gestam docent, petunt | |
| orantque ut suis fortunis, <de> populo Romano quod | 5 |
| bene meriti essent, auxilium ferret. Caesar eorum con- | 2.1 |
| silio probato Marcium Crispum tribus cum cohortibus | |
| et sagittariis tormentisque compluribus praesidio Tha- | |
| benam mittit. eodem tempore ex legionibus omni- | 3.1 |
| bus milites qui aut morbo impediti aut commeatu | |
| dato cum signis non potuerant ante transire in Afri- | |
| cam, ad milia iiii, equites cccc, funditores sagittarii- | |
| que ∞ uno commeatu Caesari occurrerunt. itaque | 4.1 |
| cum his copiis et omnibus legionibus eductis, sicut | |
| erat instructus, v[iii] milibus passuum ab suis castris, | |
| ab Scipionis vero ∞ ∞ passuum longe constitit in | |
| campo. | 5 |