| Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Te- | 78.1.1 |
| gea, ubi praesidium equestre circiter ∞ ∞ numero ha- | |
| bere consuerat. eo equitatu dextra sinistra derecto ab | 2.1 |
| oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque | |
| in iugo inferiore instructas non longius fere mille pas- | |
| sus ab suis munitionibus progressus in acie consti- | |
| tuit. postquam diutius in uno loco Scipio commora- | 3.1 |
| batur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equi- | |
| tum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui | |
| ad oppidum in statione erant, facere impressionem le- | |
| vemque armaturam sagittarios funditoresque eodem | 5 |
| submittit. quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis | 4.1 |
| Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites ex- | |
| porrigere coepit in longitudinem, ut haberent facul- | |
| tatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo minus for- | |
| tissime acerrimeque pugnare. quod ubi Caesar anim- | 5.1 |
| advertit, ccc quos ex legionibus habere expeditos con- | |
| suerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie con- | |
| stiterat, iubet equitatui succurrere. Labienus interim | 6.1 |
| suis equitibus auxilia equestria submittere sauciisque | |
| ac defatigatis integros recentioribusque viribus equites | |
| subministrare. postquam equites Iuliani cccc vim ho- | 7.1 |
| stium ad iiii milia numero sustinere non poterant et | |
| ab levi armatura Numidarum vulnerabantur minuta- | |
| timque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui sata- | |
| gentibus celeriter occurrerent. quo facto sui sublati | 8.1 |
| universi in hostes impressione facta in fugam adver- | |
| sarios dederunt; multis occisis, compluribus vulnera- | |
| tis insecuti per iii milia passuum usque ad collem ho- | |
| stibus adactis se ad suos recipiunt. Caesar in horam x | 9.1 |
| commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra re- | |
| cepit omnibus incolumibus. in quo proelio Pacideius | 10.1 |
| graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque | |
| duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique | |
| sunt. |