Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Te- 78.1.1
gea, ubi praesidium equestre circiter ∞ ∞ numero ha-
bere consuerat. eo equitatu dextra sinistra derecto ab 2.1
oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque
in iugo inferiore instructas non longius fere mille pas-
sus ab suis munitionibus progressus in acie consti-
tuit. postquam diutius in uno loco Scipio commora- 3.1
batur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equi-
tum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui
ad oppidum in statione erant, facere impressionem le-
vemque armaturam sagittarios funditoresque eodem 5
submittit. quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis 4.1
Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites ex-
porrigere coepit in longitudinem, ut haberent facul-
tatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo minus for-
tissime acerrimeque pugnare. quod ubi Caesar anim- 5.1
advertit, ccc quos ex legionibus habere expeditos con-
suerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie con-
stiterat, iubet equitatui succurrere. Labienus interim 6.1
suis equitibus auxilia equestria submittere sauciisque
ac defatigatis integros recentioribusque viribus equites
subministrare. postquam equites Iuliani cccc vim ho- 7.1
stium ad iiii milia numero sustinere non poterant et
ab levi armatura Numidarum vulnerabantur minuta-
timque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui sata-
gentibus celeriter occurrerent. quo facto sui sublati 8.1
universi in hostes impressione facta in fugam adver-
sarios dederunt; multis occisis, compluribus vulnera-
tis insecuti per iii milia passuum usque ad collem ho-
stibus adactis se ad suos recipiunt. Caesar in horam x 9.1
commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra re-
cepit omnibus incolumibus. in quo proelio Pacideius 10.1
graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque
duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique
sunt.