| Equites interim Scipionis qui ex proelio fugerant, | 87.1.1 |
| cum Uticam versus iter facerent, perveniunt ad oppi- | |
| dum Paradae. ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo | 2.1 |
| quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi op- | |
| pido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibus- | |
| que rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius | |
| oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos con- | 5 |
| strictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo | |
| adficiunt supplicio. deinde protinus Uticam perveniunt. | |
| superiore tempore M. Cato, quod <in> Uticensibus | 3.1 |
| propter beneficium legis Iuliae parum [in] suis parti- | |
| bus praesidii esse existimaverat, plebem inermem op- | |
| pido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque | |
| parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circum- | 5 |
| datis habitare coegerat; senatum autem oppidi custo- | |
| dia tenebat. eorum castra ii equites adorti expugnare | 4.1 |
| coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus favisse | |
| sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum | |
| ulciscerentur. Uticenses animo addito ex Caesaris vic- | 5.1 |
| toria lapidibus fustibusque equites reppulerunt. itaque | 6.1 |
| posteaquam castra non potuerant potiri, Uticam se in | |
| oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticenses inter- | |
| fecerunt domosque eorum expugnaverunt ac diripue- | |
| runt. quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, | 7.1 |
| ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque de- | |
| sisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum | |
| importunitatis gratia singulis c divisit. idem Sulla Fau- | 8.1 |
| stus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum | |
| his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire intendit. |