| Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. | 88.1.1 |
| quos omnes Cato convocatos una cum ccc qui pecu- | |
| niam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hor- | |
| tatus ut servitia manu mitterent oppidumque defen- | |
| derent. quorum cum partem adsentire, partem animum | 2.1 |
| mentemque perterritam atque in fugam destinatam ha- | |
| bere intellexisset, amplius de ea re agere destitit naves- | |
| que his attribuit, ut in quas quisque partes vellet pro- | |
| ficisceretur. ipse omnibus rebus diligentissime consti- | 3.1 |
| tutis, liberis suis L. Caesari qui tum ei pro quaestore | |
| fuerat commendatis, et sine suspicione, vultu atque | |
| sermone quo superiore tempore usus fuerat dum dor- | |
| mitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque | 5 |
| ita se traiecit. qui cum anima nondum exspirata con- | 4.1 |
| cidisset, <et> impetu facto in cubiculum ex suspicione | |
| medicus familiaresque continere atque volnus obli- | |
| gare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime | |
| divellit atque animo praesenti se interemit. quem Uti- | 5.1 |
| censes quamquam oderant partium gratia, tamen prop- | |
| ter eius singularem integritatem et quod dissimillimus | |
| reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis | |
| operibus munierat turribusque auxerat, sepultura ad- | 5 |
| ficiunt. quo interfecto L. Caesar ut aliquid sibi ex ea | 6.1 |
| re auxilii pararet convocato populo contione habita | |
| cohortatus omnes ut portae aperirentur: se in C. Cae- | |
| saris clementia magnam spem habere. itaque portis | 7.1 |
| patefactis Utica egressus Caesari imperatori obviam | |
| proficiscitur. Messala, ut erat imperatum, Uticam per- | |
| venit omnibusque portis custodias ponit. |