| Zamenses interim legatos de his rebus ad Cae- | 92.1.1 |
| sarem Uticam mittunt, petuntque ab eo uti antequam | |
| rex manum colligeret seseque oppugnaret, sibi auxi- | |
| lium mitteret: se tamen paratos esse, sibi quoad vita | |
| suppeteret, oppidum seque ei reservare. legatos con- | 2.1 |
| laudatos Caesar domum iubet antecedere ac suum ad- | |
| ventum praenuntiare. ipse postero die Utica egressus | |
| cum equitatu in regnum ire contendit. interim in itinere | 3.1 |
| ex regiis copiis duces complures ad Caesarem veniunt | |
| orantque ut sibi ignoscat. quibus supplicibus venia data | 4.1 |
| Zamam perveniunt. rumore interim perlato de eius le- | |
| nitate clementiaque propemodum omnes regni equi- | |
| tes Zamam perveniunt ad Caesarem ab eoque sunt | |
| metu periculoque liberati. | 5 |