Dum haec utrobique geruntur, Considius qui 93.1.1
Thysdrae cum familia sua gladiatoria manu Gaetulis-
que praeerat, cognita caede suorum Domitiique et le-
gionum adventu perterritus desperata salute oppidum
deserit seque clam cum paucis barbaris pecunia onu- 5
stus subducit atque in regnum fugere contendit. quem 2.1
Gaetuli sui comites in itinere praedae cupidi concidunt
seque in quascumque potuere partes conferunt. C. in- 3.1
terim Vergilius postquam terra marique clausus se ni-
hil proficere intellexit suosque interfectos aut fuga-
tos, M. Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisse,
regem vagum ab suisque desertum ab omnibus asper- 5
nari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas,
Uticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exer-
citu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a
C. Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta
seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit. 10