| Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus | 94.1.1 |
| desperata salute cum iam <omnia> conatus esset, cum | |
| Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro | |
| inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam | |
| Petreius facile ferro consumpsit. deinde ipse sibi cum | 5 |
| conaretur gladio traicere pectus nec posset, preci- | |
| bus a servo suo impetravit ut se interficeret, idque | |
| obtinuit. |