| BELLUM ALEXANDRINUM | |
| Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex | 1.1.1 |
| Syria Ciliciaque omnem classem arcessit; Creta sagit- | |
| tarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat; | |
| tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia | |
| adduci iubet. interim munitiones cotidie operibus | 2.1 |
| augentur atque omnes oppidi partes quae minus esse | |
| firmae videntur, testudinibus ac musculis aptantur; ex | |
| aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arie- | |
| tes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut | 5 |
| per vim recipitur loci, in tantum munitiones profe- | |
| runtur. nam <ab> incendio fere tuta est Alexandria, | 3.1 |
| quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et | |
| structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt ru- | |
| dere aut pavimentis. Caesar maxime studebat ut quam | 4.1 |
| angustissimam partem oppidi palus a meridie inter- | |
| iecta efficiebat, hanc operibus vineisque agendis ab re- | |
| liqua parte urbis excluderet, illud spectans primum ut | 5.1 |
| cum in duas partes esset urbs divisa, acies uno con- | |
| silio atque imperio administraretur, deinde ut laboran- | |
| tibus succurri atque ex altera oppidi parte auxilium | |
| ferri posset, inprimis vero ut aqua pabuloque abun- | 5 |
| daret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius | |
| nullam omnino facultatem habebat; quod utrumque | |
| large palus praebere poterat. |