Neque vero Alexandrinis in gerendis negotiis cunc- 2.1.1
tatio ulla aut mora inferebatur. nam in omnes partes
per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos
conquisitoresque dilectus habendi causa miserant ma-
gnumque numerum in oppidum telorum atque tormen- 5
torum convexerant et innumerabilem multitudinem
adduxerant. nec minus in urbe maximae armorum 2.1
erant institutae officinae. servos praeterea puberes
armaverant: quibus domini locupletiores victum coti-
dianum stipendiumque praebebant. Hac multitudine dis- 3.1
posita munitiones semotarum partium tuebantur; ve-
teranas cohortes vacuas in celeberrimis urbis locis
habebant, ut quacumque regione pugnaretur, integris
viribus ad auxilium ferendum opponi possent. omni- 4.1
bus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant
—erat autem quadrato exstructus saxo neque minus
xl pedes altitudinis habebat—,quaeque partes urbis
inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabu- 5
latorum munierant. praeterea alias ambulatorias toti- 5.1
dem tabulatorum confixerant subiectisque eas rotis fu-
nibus iumentisque †obiectis derectis plateis in quam-
cumque erat visum partem movebant.