Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum
|
3.1.1
|
apparatus suggerebat. ipsi homines ingeniosi atque
|
|
acutissimi, quae a nobis fieri viderant, ea sollertia
|
|
efficiebant ut nostri illorum opera imitati viderentur,
|
|
et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et
|
5
|
nostras munitiones infestabant et suas defendebant.
|
|
atque haec principes in consiliis contionibusque agi-
|
2.1
|
tabant: populum Romanum paulatim in consuetudinem
|
|
eius regni occupandi venire. paucis annis ante A. Gabi-
|
3.1
|
nium cum exercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se
|
|
ex fuga eodem recepisse; Caesarem venisse cum copiis;
|
|
neque morte Pompei quicquam profectum quominus
|
|
apud se Caesar commoraretur. quem si non expulis-
|
4.1
|
sent, futuram ex regno provinciam; idque agendum
|
|
mature: namque eum interclusum tempestatibus prop-
|
|
ter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.
|
|