Rhodiis navibus praeerat Euphranor, animi ma- 15.1.1
gnitudine ac virtute magis cum nostris hominibus quam
cum Graecis comparandus. hic ob notissimam scien- 2.1
tiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rho-
diis qui imperium classis obtineret. qui ubi Caesaris 3.1
<cunctationem> animum advertit, 'videris mihi' inquit
'Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraris,
ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem po-
tueris explicare. nobis rem committe: nos proelium 4.1
sustinebimus—neque tuum iudicium fallemus—, dum
reliqui subsequantur. hos quidem diutius in nostro con-
spectu gloriari magno nobis et dedecori et dolori est.'
Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibus pro- 5.1
secutus dat signum pugnae. progressis ultra vadum
iiii Rhodias naves circumsistunt Alexandrini atque in
eas impetum faciunt. sustinent illi atque arte sollertia- 6.1
que se explicant; ac tantum doctrina potuit ut in dis-
pari numero nulla transversa hosti obiceretur, nullius
remi detergerentur, sed semper venientibus adversae
occurrerent. interim sunt reliquae subsecutae. tum ne- 7.1
cessario discessum ab arte est propter angustias loci,
atque omne certamen in virtute constitit. neque vero 8.1
Alexandriae fuit quisquam aut nostrorum aut oppida-
norum qui aut in opere aut in pugna occupatum ani-
mum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex
omni prospectu locum spectaculo caperet precibusque 5
et votis victoriam suis ab dis inmortalibus exposceret.