Minime autem par erat proelii certamen. nostris 16.1.1
enim [pulsis] neque terra neque mari effugium daba-
tur victis, omniaque victoribus erant futura in incerto,
<cum> illi si superassent navibus, omnia tenerent, si
inferiores fuissent, reliquam tamen fortunam pericli- 5
tarentur. simul illud grave ac miserum videbatur, 2.1
perpaucos de summa <rerum> ac de salute omnium
decertare; quorum siqui aut animo aut virtute cessis-
set, reliquis etiam esset cavendum quibus pro se pu-
gnandi facultas non fuisset. haec superioribus diebus 3.1
saepe numero Caesar suis exposuerat, ut hoc maiore
animo contenderent quod omnium salutem sibi com-
mendatam viderent. eadem suum quisque contuber- 4.1
nalem amicum notum prosequens erat obtestatus, ne
suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudi-
cio delectus ad pugnam proficisceretur. itaque hoc 5.1
animo est decertatum ut neque maritimis nauticisque
sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero
navium praestantibus multitudo prodesset, neque electi
ad virtutem e tanta multitudine viri virtuti nostrorum 5
possent adaequare. capitur hoc proelio quinqueremis 6.1
una et biremis cum defensoribus remigibusque, et de-
primuntur tres nostris incolumibus omnibus. reliquae 7.1
propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas pro-
texerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus et
nostros adire propius prohibuerunt.