Hoc ne sibi saepius accidere posset, omni ra- 17.1.1
tione Caesar contendendum existimavit ut insulam mo-
lemque ad insulam pertinentem in suam redigeret
potestatem. perfectis enim magna ex parte munitioni- 2.1
bus in oppido et illa et urbem uno tempore temptari
posse confidebat. quo capto consilio cohortes x et levis 3.1
armaturae electos quos<que> idoneos ex equitibus
Gallis arbitrabatur, in navigia minora scaphasque im-
ponit et alteram insulae partem distinendae manus
causa constratis navibus adgreditur praemiis magnis 5
propositis qui primus insulam cepisset. ac primo im- 4.1
petum nostrorum pariter sustinuerunt; uno enim tem-
pore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora
armati defendebant, quo propter asperitatem loci non
facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque 5
longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tue-
bantur. sed ubi primum locis cognitis vadisque per- 5.1
temptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos
sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore
aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae
terga verterunt. his pulsis . . . custodia portus relicta 6.1
naves ad litora et vicum adplicarunt seque ex navibus
ad tuenda aedificia eiecerunt.