In his rebus occupato Caesare militesque hortante 20.1.1
remigum magnus numerus et classiariorum ex longis
navibus nostris in molem se eiecit. pars eorum studio 2.1
spectandi ferebatur, pars etiam cupiditate pugnandi.
hi primum navigia hostium lapidibus ac fundis a mole
repellebant ac multum proficere multitudine telorum
videbantur. sed postquam ultra eum locum ab latere 3.1
eorum aperto ausi sunt egredi ex navibus Alexandrini
pauci, ut sine signis certisque ordinibus sine ratione
prodierant, sic temere in naves refugere coeperunt.
quorum fuga incitati Alexandrini plures ex navibus 4.1
egrediebantur nostrosque acrius perturbantes inseque-
bantur. simul qui in navibus longis remanserant, sca-
las rapere navesque a terra repellere properabant, ne
hostes navibus potirentur. quibus omnibus rebus per- 5.1
turbati milites nostri cohortium trium, quae in ponte
ac prima mole constiterant, cum post se clamorem
exaudirent, fugam suorum viderent, magnam vim te-
lorum adversi sustinerent, veriti ne ab tergo circum- 5
venirentur et discessu navium omnino reditu interclu-
derentur, munitionem in ponte institutam reliquerunt
et magno cursu incitati ad naves contenderunt. quo- 6.1
rum pars proximas nacta naves multitudine hominum
atque onere depressa est, pars resistens et dubitans
quid esset capiendum consilii, ab Alexandrinis inter-
fecta est; nonnulli feliciore exitu expeditas ad ancoram 5
naves consecuti incolumes discesserunt, pauci adlevatis
scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia
adnatarunt.