Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem 21.1.1
ac munitiones continere, eodem in periculo versatus
est; postquam universos cedere animadvertit, in suum
navigium se recepit. quo multitudo hominum insecuta 2.1
cum inrumperet, neque administrandi neque repellendi
a terra facultas daretur, fore quod accidit suspicatus
sese ex navigio eiecit atque ad eas quae longius con-
stiterant naves adnatavit. hinc suis laborantibus sub- 3.1
sidio scaphas mittens nonnullos conservavit. navigium
quidem eius multitudine depressum militum una cum
hominibus interiit. hoc proelio desiderati sunt ex nu- 4.1
mero legionariorum militum circiter cccc et paulo
<ultra> eum numerum classiarii et remiges. Alexan- 5.1
drini eo loco castellum magnis munitionibus multis-
que tormentis confirmarunt atque egestis ex mari lapi-
dibus libere sunt usi postea ad mittenda navigia.