Interim legati a Pharnace responsa referunt: Cap- 35.1.1
padocia se decessisse, Armeniam minorem recepisse,
quam paterno nomine iure obtinere deberet. denique
eius regni causa integra Caesari servaretur: paratum
enim se facere quod is statuisset. [P.] Domitius cum 2.1
animadverteret eum Cappadocia decessisse non volun-
tate adductum, sed necessitate, quod facilius Arme-
niam defendere posset subiectam suo regno quam Cap-
padociam longius remotam, quodque omnes tres le- 5
giones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum
duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Arme-
nia substitisse, perseverare coepit ut eo quoque regno
decederet. neque enim aliud ius esse Cappadociae at-
que Armeniae, nec iuste eum postulare ut in Caesaris 10
adventum res integra differretur; id enim esse inte-
grum, quod ita esset ut fuisset. his responsis datis cum 3.1
iis copiis quas supra scripsi, profectus est in Armeniam
locisque superioribus iter facere instituit: nam ex Ponto
a Comanis iugum editum silvestre est, pertinens in Ar-
meniam minorem, quo Cappadocia finitur ab Armenia. 5
cuius itineris has esse certas opportunitates <cogno-
verat> quod in locis superioribus nullus impetus re-
pentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia
his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat
subministratura. 10