Complures interim legationes Pharnaces ad Do- 36.1.1
mitium mittit quae de pace agerent regiaque munera
Domitio ferrent. ea constanter omnia aspernabatur nec 2.1
sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi
Romani et regna sociorum reciperare legatis responde-
bat. magnis et continuis itineribus confectis cum ad- 3.1
ventaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Ar-
menia minore est plano ipsum loco, montibus tamen
altis ab duobus lateribus obiectis satis magno inter-
vallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nico- 5
poli circiter milia passuum vii. quibus ex castris cum 4.1
locus angustus atque impeditus esset transeundus,
Pharnaces in insidiis delectos pedites omnesque paene
disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris
intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppi- 5
danos in his locis obversari, ut sive amicus [sive ini- 5.1
micus] Domitius eas angustias transiret, nihil de in-
sidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines
animum adverteret versari tamquam amicorum ad-
ventu, <sive inimicus> ut in hostium fines veniret, 5
praeda diripienda milites dissiparentur dispersique
caederentur.