Domitius autem cum Caesaris magis periculo 39.1.1
quam suo commoveretur, neque se tuto discessu-
rum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus
adpeteret aut sine causa discederet, ex propinquis ca-
stris in aciem exercitum eduxit; xxxvi legionem in 5
dextro cornu collocavit, Ponticam in sinistro, Deiotari 2.1
legiones in mediam aciem contulit, quibus tamen an-
gustissimum intervallum frontis reliquit reliquis co-
hortibus in subsidiis conlocatis. sic utrimque acie in-
structa processum est ad dimicandum. 5