Signo sub idem tempus ab utroque dato con- 40.1.1
curritur. acriter varieque pugnatur. nam xxxvi legio
cum extra fossam in equites regis impetum fecisset,
adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi
succederet fossamque transiret aversosque hostes ad- 5
grederetur. at Pontica ex altera parte legio cum pau- 2.1
lum adversa hostibus cessisset, fossam autem circum-
ire †acies secunda conata esset, ut <ab> aperto la-
tere adgrederetur hostem, in ipso transitu fossae con-
fixa et oppressa est. Deiotari vero legiones vix im- 5
petum sustinuerunt. ita victrices regiae copiae cornu 3.1
suo dextro mediaque acie converterunt se ad xxxvi le-
gionem. quae tamen fortiter vincentium impetum sus-
tinuit, magnis copiis hostium circumdata praesentis-
simo animo pugnans in orbem se recepit ad radices 5
montium. quo Pharnaces insequi propter iniquitatem
loci noluit. ita Pontica legione paene tota amissa, 4.1
magna parte Deiotari militum interfecta, xxxvi <legio>
in loca se superiora contulit non amplius ccl desidera-
tis. ceciderunt eo proelio splendidi atque inlustres viri 5.1
nonnulli, equites Romani. Quo tamen incommodo Do-
mitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit iti-
neribusque tutis per Cappadociam se in Asiam recepit.