Alexandria est fere tota subfossa specusque habet 5.1.1
ad Nilum pertinentes quibus aqua in privatas domos
inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac
subsidit. hac uti domini aedificiorum atque eorum fa- 2.1
miliae consuerunt: nam quae flumine Nilo fertur, adeo
est limosa ac turbida ut multos variosque morbos effi-
ciat; sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario,
quod fons urbe tota nullus est. hoc tamen flumen in 5
ea parte erat urbis quae ab Alexandrinis tenebatur. quo 3.1
facto est admonitus Ganymedes posse nostros aqua
intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa
vicatim, ex privatis aedificiis specibus ac puteis ex-
tracta aqua utebantur. 5