Hoc probato consilio magnum ac difficile opus 6.1.1
adgreditur. intersaeptis enim specibus atque omnibus
urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae
magnam vim ex mari rotis ac machinationibus expri-
mere contendit; hanc locis superioribus fundere in par- 5
tem Caesaris non intermittebat. quam ob causam sal- 2.1
sior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex
proximis aedificiis magnamque hominibus admiratio-
nem praebebat quam ob rem id accidisset; nec satis
sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis 5
ac saporis aqua dicerent uti atque ante consuessent,
vulgoque inter se conferebant et degustando quantum
inter se differrent aquae cognoscebant. parvo vero tem- 3.1
poris spatio haec proprior bibi omnino non poterat,
illa inferior corruptior iam salsiorque reperiebatur.