Gabinius ut in Illyricum venit hiberno tempore 43.1.1
anni ac difficili sive copiosiorem provinciam existi-
mans sive multum fortunae victoris Caesaris tribuens
sive virtute et scientia sua confisus, qua saepe in bellis
periclitatus magnas res et secundas ductu auspicioque 5
suo gesserat, neque provinciae facultatibus sublevaba-
tur quae partim erat exinanita partim infidelis, ne-
que navibus intercluso mari tempestatibus commeatus
supportare poterat magnisque difficultatibus coactus,
non ut volebat, sed ut necesse erat, bellum gerebat. ita 2.1
cum durissimis tempestatibus propter inopiam castella
aut oppida expugnare cogeretur, crebro incommoda
accipiebat adeoque est a barbaris contemptus ut Salo-
nam se recipiens in oppidum maritumum, quod cives 5
Romani fortissimi fidelissimique incolebant, in ag-
mine dimicare sit coactus. quo proelio duobus milibus 3.1
militum amplius amissis, centurionibus xxxviii, tribu-
nis iiii, cum reliquis copiis Salonam se recepit summa-
que ibi difficultate rerum omnium pressus paucis men-
sibus morbo periit. cuius et infelicitas vivi et subita 4.1
mors in magnam spem Octavium adduxit provinciae
potiundae. quem tamen diutius in rebus secundis et
fortuna, quae plurimum in bellis potest, diligentiaque
Cornificii et virtus Vatinii versari passa non est. 5