Vatinius Brundisi cum esset, cognitis rebus quae
|
44.1.1
|
gestae erant in Illyrico, cum crebris litteris Cornificii ad
|
|
auxilium provinciae ferendum evocaretur et M. Octa-
|
|
vium audiret cum barbaris foedera percussisse com-
|
|
pluribusque locis nostrorum militum oppugnare prae-
|
5
|
sidia partim classe per se, partim pedestribus copiis
|
|
per barbaros, etsi gravi valitudine adfectus vix cor-
|
|
poris viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit
|
|
incommodum naturae difficultatesque et hiemis et
|
|
subitae praeparationis. nam cum ipse paucas in portu
|
2.1
|
naves longas haberet, litteras in Achaiam ad Q. Cale-
|
|
num misit uti sibi classem mitteret. quod cum tardius
|
3.1
|
fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sus-
|
|
tinere impetum Octavii non poterant, navibus actu-
|
|
ariis quarum numerus erat satis magnus, magnitudo
|
|
nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra impo-
|
5
|
suit. his adiunctis navibus longis et numero classis
|
4.1
|
aucto militibus veteranis impositis quorum magnam
|
|
copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero
|
|
aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Grae-
|
|
ciam transportaretur, profectus est in Illyricum mari-
|
5
|
tumasque nonnullas civitates quae defecerant Octavio-
|
|
que se tradiderant, partim recipiebat, partim remanen-
|
|
tes in suo consilio praetervehebatur, nec sibi ullius
|
|
rei moram necessitatemque iniungebat quin quam ce-
|
|
lerrime posset ipsum Octavium persequeretur. hunc
|
5.1
|
oppugnantem Epidaurum terra marique ubi nostrum
|
|
erat praesidium, adventu suo discedere ab oppug-
|
|
natione coegit praesidiumque nostrum recepit.
|
|