Cuius rei deformitate atque indignitate legiones 60.1.1
quae Marcellum sibi ducem ceperant, ad eum con-
currerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque
confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta con-
tumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cor- 5
dubensium in conspectu suo rapinis ferro flammaque
consumerentur. Marcellus cum confligere miserrimum 2.1
putaret, quod et victoris et victi detrimentum ad eun-
dem Caesarem esset redundaturum, neque suae pote-
statis esse * * * * * legiones Baetim traducit aciemque in-
struit. cum Cassium contra pro suis castris aciem in- 3.1
struxisse loco superiore videret, causa interposita quod
is in aequum non descenderet, Marcellus militibus per-
suadet, ut se recipiant in castra. itaque copias redu-
cere coepit. Cassius quo bono valebat Marcellumque 4.1
infirmem esse sciebat, adgressus equitatu legionarios
se recipientes conplures novissimos in fluminis ripis
interfecit. cum hoc detrimento quid transitus fluminis 5.1
vitii difficultatisque haberet cognitum esset, Marcellus
castra Baetim transfert, crebroque uterque legiones in
aciem educunt. neque tamen confligitur propter lo-
corum difficultates. 5