Erat copiis pedestribus multo firmior Marcellus; 61.1.1
habebat enim veteranas multisque proeliis expertas le-
giones. Cassius fidei magis quam virtuti legionum
confidebat. itaque cum castra castris conlata essent 2.1
et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo pro-
hibere aqua Cassianos posset, Longinus veritus ne ge-
nere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alie-
nis sibique infestis, noctu silentio ex castris profi- 5
ciscitur celerique itinere Uliam contendit, quod sibi
fidele esse oppidum credebat. ibi adeo coniuncta po- 3.1
nit moenibus castra ut et loci natura—namque Ulia
in edito monte posita est—et ipsa munitione urbis
undique ab oppugnatione tutus esset. hunc Marcellus 4.1
insequitur et quam proxime potest Uliam castra castris
confert locorumque cognita natura, quo maxime rem
deducere volebat necessitate est deductus, ut neque
confligeret—cuius si rei facultas esset, resistere inci- 5
tatis militibus non poterat—neque vagari Cassium la-
tius pateretur, ne plures civitates ea paterentur quae
passi erant Cordubenses. castellis idoneis locis con- 5.1
locatis operibusque in circuitu oppidi continuatis
Uliam Cassiumque munitionibus clausit. quae prius- 6.1
quam perficerentur, Longinus omnem suum equitatum
emisit; quem magno sibi usu fore credebat, si pa-
bulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno
autem fore impedimento, si clausus obsidione et inu- 5
tilis necessarium consumeret frumentum.